Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/29

Haec pagina emendata est

LIB. I. - CAP. VII.

liorum est interfectus, qui semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno, tutoris fraude, expulsos.

Capvt vii.

Servius Tullius regno politur. – Bellum adversus Veientes aliosque Etruscos. – Census. – Suffragii ferendi ratio. – Duae Servii filiae iuvenibus regiis nubunt. – Servius occiditur. – Foedum atque inhumanum Tulliae minoris scelus.

An. ante Chr. n. 575.An. ab urb. cond. 175.

Servius Tullius primus iniussu populi, voluntate Patrum regnavit. Quum hic, ex serva tarquiniensi natus, in regia educaretur, prodigium exstitit visu eventuque mirabile. Puero dormienti circa caput flammam emicuisse ferunt. Quod Tanaquil conspicata, magna puero portendi affirmavit, eumque praesidium regiae afflictae aliquando futurum. Inde rex Servium, liberum loco coepit habere, artibusque eruditura, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur, sibi generum tandem adscivit. Quum autem Tarquinius fuisset occisus, Servius, adnitente regina, in locum illius suffectus, regnum ita administravit, ut ex omnibus regibus in re publica plurimum vidisse videatur.

Et primum in bello adversus Veientes aliosque Etruscos virtus et fortuna enituit Tullii; fusoque ingenti hostium exercitu, Romam rediit. Aggreditur inde ad pacis longe maximum opus. Censum enim instituit; populum in classes, singulas vero classes in centurias digessit; atque ita rem publicam ordinavit, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur, et sic maxima civitas minimae domus