33 HISTORIAE ROMANAE
rum, cui postea Lucii Tarquinii Prisci nomen est factum. Huic Romam adventanti, et carpento sedenti cum uxore, aquila cum magno clangore volitans, pileum aufert, rursusque capiti apte reponit. Laeta accepit augurium Tanaquil uxor, caelestium prodigiorum perita, et alta sperare complexa virum iubet. Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domiciliumque ibi compararunt. Tarquinius brevi propter humanitatem atque doctrinam regi Anco familiaris est factus; usque eo, ut consiliorum omnium particeps esset, et postremo tutor etiam liberis regis institueretur. Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnes cives opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. Itaque mortuo Marcio, cunctis populi suffragiis rex est creatus.
Principio duplicavit pristinum Patrum numerum; et centum antiquos Patres, maiorum gentium appellavit, centum a se adscitos, minorum. Deinde equitum etiam numerum auxit; nec potuit Titiensium et Ramnensium et Lucerum mutare, quum cuperet, nomina, propterea quod Altus Navius, inclitus ea tempestate augur, id fieri posse negabat. Bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem, et rebus populi romani imminentem. Sabinos etiam, quum a moenibus urbis repulisset, equitatu fudit, proelioque devicit. Idem primum ludos maximos fecit, qui romani sunt appellati; muro lapideo urbem muniit; infima urbis loca, cloacis e fastigio in Tiberim ductis, siccat; aedemque in Capitolio Iovi Optimo Maximo, bello sabino, in ipsa pugna vovit faciendam. Postquam vero duodequadraginta regnavisset annos, insidiis Anci fi-