Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/26

Haec pagina emendata est

20 HISTORIAE ROMANAE

natium terga invadat. Romani eo acrius pugnant; hostes territi terga vertunt. Tulius victor, Metti perfidia dissimulata, in posterum diem vocari ad concionem romanum atque albanum exercitum iubet. Ibi duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum. Deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus portarunt. Quo facto, rex Albani urbem diruit, atque incolas Romam traducit.

Roma crescit Albae ruinis; duplicatur civium numerus; Coelius additur urbi mons, eamque sedem Tullus regiae capit. Principes Albanorum in Patres legit, novasque legiones scribit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit; quibus devictis, quum in magnis opibus tota res romana esset, rex morbo est implicitus. Tunc fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, seque totum sacris et superstitionibus dedidit. Sunt qui tradant, Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse, postquam magna gloria belli regnavisset annos duos et triginta.

Capvt v.

Ancus Marcius, quartus Romanorum rex. – Bellum adversus Latinos. – Ius fetiale. – Aventinus et Ianiculus urbi adiuncti. – Pons sublicius in Tiberi factus. – Carcer foro imminens. – Ostia urbs in ore Tiberis condita, et salinae circa tactae. – Ancus moritur.

An. ante Chr. n. 637.An. ab urb. cond. 113.

Mortuo Tullo, Ancus Marcius, Numae Pompilii nepos ex filia, rex a populo est constitutus. Hic ut regnare coepit, Latinos bello devicit, qui incursionem in agrum romanum fecerant; secutusque morem regum priorum, qui rem romanam auxe-