Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/25

Haec pagina emendata est

LIB. I. - CAP. IV. 19

Princeps Horatius ibat trium Albanorum spolia gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flens nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in tanto gaudio publico; strictoque gladio, his simul verbis increpans, transfigit puellam: « Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, oblita fratrum, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem. » Atrox visum Horatii facinus Patribus plebique. Itaque raptus in ius ad duumviros, capitis est condemnatus. Iam lictor accesserat, iniiciebatque laqueum, quum Horatius ad populum provocavit. Inter haec Horatii pater coepit proclamare, se filiam iure caesam iudicare; deinde iuvenem amplexus, et spolia Curiatiorum ostentans, orabat, ne se, quem paullo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Non tulit populus patris lacrimas, absolvitque Horatium admiratione magis virtutis, quam iure causae.

Nec diu pax albana mansit. Namque Mettus Fuffetius, Albanorum dictator, Fidenates et Veientes ad bellum adversus Romanos incitavit. Tullus Mettum exercitumque eius, ab Alba accitum, contra hostes ducit. Adversus Veientem hostem dirigit Romanos: Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Sed Mettus, proditor, sensim cum suis ad montes succedit, eo consilio, ut vires in eam partem inclinaret, quae victoriam referret. Tullus, re cognita, clara voce, ut hostes exaudirent, ait, suo iussu circumduci albanum exercitum, ut Fide-