Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/22

Haec pagina emendata est

16 HISTORIAE ROMANAE


Capvt iii.

Numa Pompilius rex creatur. – Amorem pacis Romanis iniicit.- Dies fastos et nefastos facit. – Annum in duodecim menses dividit. – Leges, mores ac sacra instituit. – Moritur anno regni tertio et quadragesimo.

An. ante Chr. n. 712.An. ab urb. cond. 38.

Post annuum intervallum, quo Patres rem publicam gesserunt, populus, praetermissis suis civibus, Numam Pompilium, sabinum hominem, sibi regem adscivit. Ille vir, divini atque humani iuris consultissimus, ut Romam venit, mitigandos feroces Romanorum animos ratus, primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus, docuitque, sine depopulatione ac praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus; amoremque eis otii et pacis, et metum Deorum iniecit. Quum autem hic metus descendere ad animos sine aliquo commento, miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse; eiusque monitu se quae acceptissima Diis essent, sacra instituere. Atque omnium primum Iani templum excitavit, quod apertum, in armis esse civitatem, clausum pacatos circa omnes populos significaret; ad cursum lunae, in duodecim menses annum descripsit, et nefastos dies fastosque fecit. Tum sacerdotibus creandis animum adiecit; ad pristinum numerum duos augures addidit, et sacris omnibus pontifices quinque praefecit. Adiunxit praeterea Flamines, Salios, virgines Vestales, omnesque partes religionis statuit sanctissime. Nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria populum