Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/18

Haec pagina emendata est

12 HISTORIAE ROMANAE

aegre ferens, simul Aeneae Latinoque bellum intulit. Victi Rutuli ad Mezentium Etruscorum regem confugiunt, qui haud gravatim socia arma illis iunxit. Aeneas autem, mortuo rege Latino, Aborigines et Troianos communi nomine Latinos appellat, eorumque copias in aciem educit. Proelio uno debellatum est; in quo victores Latini Aeneam ducem amisere.

Ascanius, Aeneae filius, Lavinium, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem, matri reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae Longa Alba fuit appellata. Post Ascanium undecim reges numerantur, qui Albae imperium tenuerunt. Proca, tertiusdecimus Albanorum rex, Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui natu maior erat, regnum legat. Sed pulso fratre, Amulius regnat: utque illi futurae sobolis spem adimeret, Rheam Sylviam eius filiam, vestalem legit. Quae tamen, licet perpetuae virginitati addicta, uno partu Remum et Romulum edit.

Amulius, re cognita, sacerdotem vestalem in custodiam dari, et pueros, alveo impositos, in profluentem Tiberis aquam mitti iubet, qui forte super ripas erat effusus. Quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis aqua in sicco destituisset, fama est, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerorum vagitum venisse, eos lingua lambisse, uberibusque suis aluisse. Quod quum vidisset Faustulus, magister regii pecoris, infantes ad stabula Larentiae uxori educandos tulit. Qui, ubi primum adolevere, coeperunt venando saltus peragrare, atque in latrones, praeda onustos, impetum facere.