LIB. VII. - CAP. III. 115
ducens, non minus mores eius, quam os vultumque referebat. Fusis fugatisque hostibus, Theodosius virtutis suae praemium, orientale imperium tulit; cui postmodum, Gratiano fratreque interfectis, occidentale etiam accessit. Verurn ad breve tempus dumtaxat res romana penes unum Theodosium fuit. Hoc enim vita functo, Arcadius ct Honorius filii paternam ditionem ita sunt partiti inter se, ut ille Orientem, hic autem Occidentem obtineret, ac Ravennam imperii sedem deligeret.
Et Honorius quidem Stilichonis tutelae fuerat commissus, qui postquam imperium a Visigothis fortiter vindicasset, atque imperatoriis exercitibus per annos tres et viginli magna cum laude praefuisset[1], ab Olympio proditionis falso accusatus, capite poenas expendit. Interea Alaricus, Visigothorum rex Italiam, Stilichonis praesidio viduatam invasit, urbemque ferro et incendiis vastavit. Paullo post moriens regnum Ataulfo reliquit, qui Placidiam, Honorii sororem, in matrimonio habuit, et, pace firmata, Visigothos in Galliam Hispaniamque perduxit.
Honorium excepit Ioannes, magister epistolarum, et biennio post Valentinianus ni sub tutela matris, quae universae militiae Aetium praeposuit. Iluius machinationibus Bonifacius, Africae praefectus, Imperatricis offensam meritus, ut securitati suae prospiceret, a Genserico, Vandalorum rege, opem petiit. Qui confestim adveniens cum exercitu, Africam miserandum in modum vastatam per vim occupavit. Haud aliter Britannia, intestinis discor-
- ↑ Complura exstant Claudiani poētae de Stilichonis laudibus carmina.