Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est

currit, mancam inde ac debilem peti rerum romanarum notitiam. Quum enim auctori propositum esset illustrium Romanorum vitas exponere, non res romanas in historiam conferre; multa consulto praetermisit, quae ab instituti operis ratione abhorrerent; aliqua etiam ordine praepostero sic narravit, ut historiae saepe nexus desideretur, neque commoda temporis notatione recreentur lectores. In rerum autem delectu atque aestimatione non ea semper felicitate usus est noster, ut, levioribus posthabitis, gravissima tantum sectaretur[1], omniaque demum ad historicam veritatem exigeret[2]. Huc accedit, quod opus suum Augusteae aetatis cancellis parum considerate circumscripsit; perinde ac si, post-

  1. Id apertissime testatur vita Servii Tullii, ubi nulla census mentio est iniecta, qui ab hoc prunum rege prudenter institutus omnem plane suffragiorum rationem immutavit, et longe maximum pacis opus a Livio est appellatus. Multa e contrario levioris sane momenti ibidem referuntur a Servio gesta, quae in breviario rerum romanarum operae pretium non erat commemorare. Hoc unum instar est omnium, quae de Lhomondiano delectu possent afferri, quaeque acris iudicii viri passim notabunt.
  2. Sic narrat Lhomondus, Ancum Marcium muro lapideo urbem circumdedisse; quod opus conceptissimis verbis regi Tarquinio Prisco adscribit T. Livius (I, 38), cui omnes iuratissimi historici prorsus adstipulantur.