Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/117

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VII. - CAP. II. 111

Helvio Pertinace, Commodi successore, et Didio Iuliano, qui septem fere menses imperavit, rerum potitus est Septimius Severus, acri vir ingenio, et bellica laude non minus quam iuris studio insignis. Hunc consecuti sunt Antoninus Caracalla, Opilius Macrinus et Aurelius Heliogabalus, tria imperii portenta ac pene funera. Ab Heliogabalo autem accitus est adoptione in imperium Alexander Severus, qui consiliis usus Mammeae matris, virilis ingenii feminae, tredecim annos, quantum per tumultuantes legiones liceret, rem romanam laudabiliter administravit.

Ab Alexandro Severo ad Aurelianum quinque et triginta anni numerantur, quibus ob barbarorum incursiones, etinteslina illorum dissidia, qui Romae dominatum affectarent, pene fuit deletum imperium. Hoc temporis spatio novem Imperatores ad. rerum gubernacula sederunt; quorum plerique ignavae aut flagitiosae vitae poenas dederunt. Anno tandem ducentesimo, septuagesimo post Christum natum, militum et senatus voluntate ad imperium accessit Aurelianus, vir bellicosus, at saevus et truculentus. Hic Gothis strenuissime subactis, Zenobiam duobus proeliis devicit, quae post Odenalhi mariti excessum Orientem tenebat, captamque duxit in triumpho. Haud ita multo post Palmyram, urbem regni principem, situ et soli divitiis nobilem, ad internecionem vastavit. Tandem vero superato in Gallia Tetrico, dum Persas armis peteret, servi sui fraude in itinere est interfectus.

Consecuti sunt Aurelianum Tacitus et Florianus. His vero, intra paucos menses, praematuro exitu raptis, annos sex imperii eluvuin tenuit Probus,