Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/116

Haec pagina nondum emendata est

110 HISTORIAE ROMANAE

Hadrianum, graecis latinisque litteris. impensius eruditum, qui imperii finem voluit esse Euphratem, et tanta diligentia in rebus publicis administrandis usus est, ut provincias omnes pedibus circumierit. Idem officia publica novum in ordinem digessit; disciplinam militarem restituit; Consistorium Principis statuit, in quo lectissimi iurisconsulii Imperatori adsidercnt; postremo Antoninum, cognomento Pium, adoptavit, quem ob amorem iuslitiae et pacis aequales sui cum Numa contulerunt.

Post mortem Antonini Pii res romana duobus Principibus, aequo iure imperantibus, primum paruit; divisum enim imperium obtinuerunt M. Antoninus et L. Verus. Hic, bello adversus Parthos gesto, triumphavit, atque undecimo imperii anno e vita excessit. Ille maximum contra Marcomannos bellum confecit, et multa hostium millia interemit. Quum autem Stoicorum philosophiae deditus esset, cognomine philosophus est appellatus. Vir multis virtutibus clarus, sexagenario maior obiit, atque imperium Commodo filio reliquit, qui libidine, avaritia, crudelitate infamis, veneno interceptus aut strangulatus decessit, quum annum aetatis ageret alterum et trigesimum.

Exinde romanum imperium in praetorianorum potestatem concessit, atque arbitrio militum, pessimo cuique aut ignavo ferme delatum. Itaque per centum et amplius annos Romanorum res pessuradatae; quum plerique Imperatores huc tantummodo spectarent, ut publicis exactionibus provincias expilarent, et largitione militum voluntates redimerent. Interfecto, post trimestre imperium,