108 - HISTORIAE ROMANAE
lando per edicta, nunc opitulando, quantum suppeteret facultas.
Romanorum luctum ob Titi excessum insigniter auxit Domitianus frater, infensus virtutibus Princeps. Primo tamen, suscepto imperio, clementiam simulavit, neque adeo iners visus est. Itaque de Cattis Dacisque triumphavit. Romae multas aedes exstruxit, bibliothecas, incendio absumptas, impensissime reparavit, exemplaribus undique petilis, missisque Alexandriam qui describerent, emendarentque. Dehinc libidine, iracundia, crudelitate, bonorum caedibus infamis, Neroni aut Caligulae similior fuit quam patfi aut fratri. Ad haec dominum se ac deum appellans, nullas sibi in Capitolio statuas, nisi aureas et argenteas, poni passus est. Idemque terribilis cunctis et invisus, tandem occisus est amicorum libertorumque conspiratione, simul et Domitiae uxoris, anno aetatis quinto et quadragesimo, imperii quintodecimo. Cadaver eius, populari sandapila per vespillones exportatum, Phyllis nutrix in suburbano suo funeravit.