Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/113

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VII. - CAP. I. 107

concidit, atque in Tiberim est deieclus octavo mense ex quo imperium obtinuerat.

Rebellione trium Principum et caede incertum diu et quasi vagum imperium suscepit firmavitque tandem gens Flavia; obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus[1], sed tamen reipublicae nequaquam poenitenda. Ex hac gente ortus est T. Flavius Vespasianus, Princeps singularis lenitatis, in omne hominum genus liberalissimus, quique ingenia et artes maxime fovit. Hoc imperante, Iudaea romano accessit imperio; et Achaia, Lycia, Thracia et Cilicia in provinciarum formam redactae[2]. Quum autem senatui et populo perinde carus esset, obiit annos natus novem et sexaginta, relicto imperio Tito filio; qui et ipse Vespasianus appellatus, morte praeventus est, maiore hominum damno quam suo, biennio postquam Imperator erat factus, anno aetatis secundo et quadragesimo. Titus, expugnatis Hierosolymis, triumphavit cum patre. Principatum vero adeptus, omnium virtutum genere six eluxit, ut amor ac deliciae generis humani diceretur. Quaedam sub eo[3] fortuita ac tristia acciderunt; ut conflagratio Vesevi montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes; item pestilentia, quanta non temere alias. In his tot adversis ac talibus non modo Principis sollicitudinem, sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc conso-

  1. Romani, qui maiorum suorum imagines in atrio domus servabant, nobiles habebantur.
  2. In provinciarum formam redigi dicebantur regiones devictae, quum legibus et magistratibus roinanis subjicerentur, et vectigales fierent.
  3. Sub eius imperio.