Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/111

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VII. - CAP. I. 105

Seianum, cohortibus praetoriis praefectum; qui Imperatorem variis artibus ita devinxerat, ut obscurum adversus alios, sibi uni incautum intectumque efficeret. Decessit tertio et vicesimo imperii anno, aetatis autem octavo et septuagesimo. Hoc imperitante, Iesus Christus per Pontium Pilatum procuratorem supplicio affectus est.

Tiberio successit Caius Caesar, cognomento Caligula, Germanici filius. Ante principatum omnibus carus acceptusque; in principatu vero talis, ut non immerito vulgaretur, atrociorem illo dominum non fuisse. Bellum adversus Germanos suscepit, et Sueviam ingressus, nihil strenue fecit. Postremo quasi perpetraturus bellum, direcla acie in litore Oceani, ac ballistis machinisque dispositis, repente militibus, ut conchas legerent, galeasque et sinus replerent imperavit, spolia Oceani vocans. Anno imperii tertio, quum avaritia, libidine, crudelitate, omnium odium in se concitasset, interfectus est in palatio, annos natus novem et viginti.

Dum senatus post Caligulae caedem de asserenda communi libertate deliberaret, Claudius, Drusi filius, a militibus Imperator est salutatus. Hic ventri, vino, libidini foedo obediens, vecors et prope hebes, libertorum et coniugum imperiis obnoxius fuit. Britanniae bellum intulit, quam nemo Romanorum post Iulium Caesarem attigerat, eaque devicta, triumphavit. Post interfectam Messalinam uxorem, Agrippinam, Germanici fratris filiam, in matrimonium accepit. Haec filio imperium conciliatura, maritum veneno intercepit, qui signa quaedam nec obscura poenitentis de Neronis adoptione dederat. Excessit quarto et sexagesimo aetatis anno,