Haec pagina nondum emendata est
THOMAS VALLAVRIVS
L. S.
Equidem scio, fore nonnullos, quibus ipse, Epitomen historiae romanae perscribens, actum agere videar; quum Lhomondi opella exstet De viris illustribus urbis Romae, quae, nobis pueris, usurpari coepta in scholis, etiamnunc studiosorum manibus teritur. Sed hi erunt fere, qui hebetes ad id, quod melius sit, intelligendum, ea sentire consueverunt, quae probantur in vulgus. Qui autem Marte suo rem penitus cognoverint, neque γλανχ ??? inclamabunt, neque omnem, credo, lucubratiunculae meae laudem invidebunt.
Profecto galli scriptoris libellum inspicienti, quem modo memoravi, facile oc-