LIB. VI. - CAP. III. 103
multo maxima imminentes dominos variis rumoribus differebant. Haec atque talia agitantibus, gravescere valetudo Augusti; qui postquam rem publicam per quatuor et quadraginta annos solus obtinuisset, obiit Nolae anno aetatis sexto et septuagesimo. Moriens Divus est appellatus; et rem publicam Tiberio successori reliquit, qui privignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat.
Nullo tempore res romana magis floruit. Namque, exceptis bellis civilibus, in quibus invictus fuit, adiecit Augustus romano imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Rhaetiam, Vindelicos, Salassos et omnes maritimas Ponti civitates. Vicit autem proeliis Dacos, Germanorum ingentes copias cecidit et ultra Albim fluvium submovit. Bellis tandem ubique compositis, natus est Iesus Christus, qui universi orbis faciem divinis praeceptis aliquando immutaret.