Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/107

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VI. - CAP. III. 101

Interea Brutus et Cassius grave bellum moverunt; erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant. Profecti adversus eos Caesar Octavius et M. Antonius, apud Philippos, Macedoniae urbem, duobus proeliis victos interfecerunt[1]. Ita vero inter triumviros divisa est res publica, ut Octavius Ilispanias, Gallias et Italiam teneret; Antonius Asiam, Pontum, Orientem; Lepido autem Africa demandaretur.

Dum haec in Macedonia geruntur, ingens bellum in Sicilia conflatum est a Sexto Pompeio, Cn. Magni filio, ad quem ex Italia aliisque terrarum partibus confluebant quotquot ex Bruti et Cassii partibus superfuerant. Bellatum adversus eum per Octavium et Antonium. Postremo cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita. Quae tamen diu non mansit. Pompeius navali proelio victus, in Asiam fugiens interfectus est.

Antonius, qui Asiam Orientemque tenebat, repudiata Octavia, Caesaris sorore, Cleopatram, Aegypti reginam, duxit uxorem; quae dum cupiditate muliebri optat etiam Romae regnare, ingens bellum civile commovit. Itaque Caesar et Antonius, productis classibus, apud Actium decertarunt; ubi longe antequam dimicaretur, exploratissima cae, sarianarum partium victoria fuit. Ubi initum certamen, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites; in altera nihil praeter milites. Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae,

quam pugnantis militis sui comes esse maluit; et

  1. Antonium acerrime est invectus, quaeque Philippicarum nomine teruntur.