Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/103

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VI. - CAP. II. 97

M. T. Cicero pater patriae fuit appellatus, quod ipsam laboribus, consiliis periculisque suis ab excidio vindicasset.

Sed respublica, Ciceronis industria conservata, iam magnitudine laborabat sua. Iulius autem Caesar, consulatum adeptus, Romae dominatum affectabat. Hoc rilniirurn consule, inter ipsum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum, nec minus ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat, ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus multi obtrectabant, per Caesarem consulem confirmarentur. Caesar autem, quod animadvertebat, se cedendo Pompeii gloriae, aucturum suam, et invidia communis potentiae in illum relegata, confirmaturum vires suas. Crassus, ut quem principatum solus assequi non poterat, auctoritate Pompeii, viribus teneret Caesaris. Adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque contracta nuptiis. Quippe Iuliam, C. Caesaris filiam, Cn. Magnus duxit uxorem.

In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager campanus plebi divideretur, suasore legis Pompeio. Bibulus, Caesaris collega, quum actiones eius magis vellet impedire, quam posset, maiore anni parte domi se tenuit. Quo facto, dum augere vult invidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae cum legionibus decem; et paullo post lege, quam Pompeius ad populum tulit, eidem prorogatae in idem spatium temporis provinciae. Ilie primo Helvetios superavit, deinde victor usque ad oceanum britannicum processit. Domuit autem, annis ferine novem,