Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/101

Haec pagina nondum emendata est

LIB. VI. - CAP. I. 95

cullus, qui ante septem annos sortitus Asiam, Mithridati oppositus fuerat, magnasque res ibi gesserat, idem bellum adhuc administraret; Manilius tribunus plebis legem tulit, ut bello mithridatico Cn. Pompeius imperator prdeficeretur. Accepta lege, Pompeius memorabile adversus Mithridatem, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus vires paraverat, bellum gessit. Rex fusus fugatusque, et omnibus exutus copiis, Armeniam Tigranemque socerum petit, regem eius temporis potenlissimum. Simul igitur duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Filius Tigranis prior pervenit ad Pompeium; mox Tigranes ipse supplex et praesens se regnumque ditioni eius permisit. Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia, quae omnis redacta in quaestoris potestatem, publicis est descripta litteris. Syria aliaeque, quas occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo romano. Finis imperii regii terminatus Armenia.

Posthaec devicti a Pompeio Medi, Albani, Hiberi; ac deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima[1] Ponti incolunt, Colchos, Heniochos et Achaeos. Et oppressus auspiciis Pompeii, insidiis Pharnacis filii Mithridates. Tum victor omnium, quas adierat, gentium Pompeius revertit in Italiam, et magnificentissimum Romae

de tot regibus, per biduum, egit triumphum.

  1. Supp. loca.