Pagina:Theophrastus redivivus (Paris manuscript).pdf/1100

Haec pagina emendata est
1085
Operis peroratio.
Peroratio Operis Ad Sapientes saeculi

Tandem naturalis rationis opificium ad metam perduximus, et cunctam scientiam humanam atque solertiam ad verum redegimus. Ut autem constet hoc ipsum esse verum quod in hisce nostris tractatibus scripsimus de Diis, de Mundo, de Religione, de Anima et de Inferis, de contemnenda morte, et de Vita secundum Naturam. Sufficit declarare illa omnia quae huic verae scientiae adversantur, nempe, Deum esse, Mundum ab illo ex nihilo creatum fuisse, Religionem ab illo etiam fuisse traditam atque praeceptam, Animam esse immortalem, qua reliqua humanarum opinionum monstra commendant, sola religionis fide constare, non verò naturali ratione, quidquid garriant Theologastri quidam, qui ratione, et humano discursu atque