Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/56

Haec pagina emendata est
40
C. Valeri Catulli Liber

‘moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.’  20
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutandast ratio modusque nobis,
siquid proficere amplius potestis:
‘pudica et proba, redde codicillos.’

Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.  5
ten Provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!

O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordist,
quovis Sabinum pignore esse contendunt)
sed seu Sabine sive verius Tiburs,  5
fui libenter in tua suburbana
villa, malamque pectore expuli tussim.
non immerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum volo esse conviva,  10
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravedo frigida et frequens tussis
quassavit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuravi otioque et urtica.  15