Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/46

Haec pagina emendata est
30
C. Valeri Catulli Liber

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos  5
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beatius curis
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum
desideratoque acquiescimus lecto?  10
hoc est, quod unumst pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude:
gaudete vosque, o Lydiae lacus undae:
ridete, quicquid est domi cachinnorum.

Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuvato,
nequis liminis obseret tabellam,  5
neu tibi lubeat foras abire.

verum, siquid ages, statim iubeto
. . . . . .

O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili,

cur non exilium malasque in oras
itis, quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo? . . . .  5