cinaede Romule, haec videbis et feres? 10
es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vostra diffututa Mentula
ducenties comesset aut trecenties? 15
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum helluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona:
secunda praeda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. 20
†hunc Galliae timet et Britanniae†
quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis †opulentissime
socer generque, perdidistis omnia? 25
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
num facta impia fallacum hominum caelicolis placent?
quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis; 5
eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. 10
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.