O qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
isti, cui neque servus est neque arca, 5
quam sic te sineres ab illo amari.
‘quid? non est homo bellus?’ inquies. est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quamlubet abice elevaque:
nec servum tamen ille habet neque arcam. 10
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula oricilla
situque araneoso,
idemque Thalle, turbida rapacior procella,
cum †diva mulier aries† ostendit oscitantes, 5
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas 10
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesaniente vento.
Furi, villula nostra non ad Austri
flatus oppositast neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
o ventum horribilem atque pestilentem! 5