aut siquid hac re †tristius videbatur.
idem infacetost infacetior rure,
simul poemata attigit; neque idem umquam 15
aequest beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error: 20
sed non videmus manticae quod in tergost.
Furi, cui neque servus est neque area
nec cimex neque araneus neque ignis,
verumst et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt,
est pulcre tibi cum tuo parente 5
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graves ruinas,
non furta impia, non dolos veneni, 10
non casus alios periculorum.
atqui corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridumst habetis
sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate? 15
a te sudor abest, abest saliva,
mucusque et mala pituita nasi.
haec tu commoda tam beata, Furi,
noli spernere nec putare parvi,
et sestertia quae soles precari 20
centum desine; nam sat es beatus.