nec te requiret nec rogabit invitam:
at tu dolebis, cum rogaberis nulla
scelesta, *nocte. quae tibi manet vita? 15
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
venistine domum ad tuos Penates
fratresque unanimos anumque matrem?
venisti. o mihi nuntii beati! 5
visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque saviabor.
o quantumst hominum beatiorum, 10
quid me laetius est beatiusve?
Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visumst,
non sane illepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis 5
sermones varii; in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
*nunc praetoribus esse nec cohorti, 10
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator