verum nescio quid febriculosi
scorti diligis: hoc pudet fateri. 5
quare quicquid habes boni malique,
die nobis, volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,
oraclum Iovis inter aestuosi 5
et Batti veteris sacrum sepulcrum,
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores,
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullost, 10
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla. 5
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive, 10
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella. iam Catullus obdurat,