Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/162

Haec pagina emendata est
146
C. Valeri Catulli Liber

Firmano saltu non falso Mentula dives
 fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupia omne genus, piscis, prata, arva ferasque.
 nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
quare concedo sit dives, dum omnia desint.  5
 *saltus laudemus commoda, dum ipse egeat*.

CXV

Mentula habet †instar triginta iugera prati,
 quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potis sit
 uno qui in saltu †totmoda possideat,
prata, arva, ingentis silvas †saltusque paludesque  5
 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
 * * * *

Saepe tibi studioso animo venante requirens
 carmina uti possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
 tela infesta *mihi mittere in usque caput,
hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,  5
 Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitamus amictu:
at fixus nostris tu dabi’ supplicium.