Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/160

Haec pagina emendata est
144
C. Valeri Catulli Liber

Sicui quid cupido optantique optigit umquam
 insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
 quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te  5
 nobis: o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem
 optandam in vita dicere quis poterit?

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
 spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
 lingua exsecta avido sit data volturio,
effossos oculos voret atro gutture corvus,  5
 intestina canes, cetera membra lupi.

CIX

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
 hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit,
 atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita  5
 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.