Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/158

Haec pagina emendata est
142
C. Valeri Catulli Liber

CII

Si quicquam tacite commissumst fido †ab amico,
 cuius sit penitus nota fides animi,
meque esse invenies illorum iure sacratum,
 Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
 deinde esto quamvis saevus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine quaeso
 leno esse atque idem saevus et indomitus.

CIV

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
 ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec si possem tam perdite amarem:
 sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV

Mentula conatur Pipleum scandere montem:
 Musae furcillis praecipitem eiciunt.