Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/156

Haec pagina emendata est
140
C. Valeri Catulli Liber

Surripui tibi dum ludis, mellite Iuventi,
 saviolum dulci dulcius ambrosia,
verum id non impune tuli: namque amplius horam
 suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis  5
 tantillum vestrae demere saevitiae.
 * * * *
praeterea infesto miserum me tradere Amori
 non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
 saviolum tristi tristius helleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori  15
 numquam iam posthac basia surripiam.

CI

Multas per gentes et multa per aequora vectus
 advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
 et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,  5
 heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
 tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
 atque in perpetuum, frater, ave atque vale.  10