Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo.
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.
Zmyrna mei Cinnae, nonam post denique messem
quam coeptast nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta †Hortensius uno
* * * *
Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parva mei mihi sint cordi monumenta [sodalis],
at populus tumido gaudeat Antimacho. 10
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
atque olim amissas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolorist 5
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.