Quintia formosast multis; mihi candida, longa,
rectast. haec ego sic singula confiteor,
totum illud formosa nego: nam nulla venustas,
nulla in tam magnost corpore mica salis.
Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, 5
tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
vere, quantum a me Lesbia amata mea’s.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta meast.
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemve putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro,
sed neque quod matrem nec germanam esse videbam 5
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor,
et quamvis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
culpast, in quacumque est aliquid sceleris. 10