Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/150

Haec pagina emendata est
134
C. Valeri Catulli Liber

Lesbia mi praesente viro mala plurima elicit:
 haec illi fatuo maxima laetitiast.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
 sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed quae multo acrior est res,  5
 iratast. hoc est, uritur et loquitur.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
 dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
 cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic Liber avunculus eius,  5
 sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
 audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
 cum subito affertur nuntius horribilis,  10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
 iam non Ionios esse, sed Hionios.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
 nescio, sed fieri sentio et excrucior.