heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias!
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mi, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum 5
vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
bellus homo, quem tu diligere inciperes,
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
hospes inaurata pallidior statua,
qui tibi nunc cordist, quem tu praeponere nobis 5
audes, et nescis quod facinus facias?
Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud siquid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.