Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/146

Haec pagina emendata est
130
C. Valeri Catulli Liber

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
 atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
 nec desistere amare, omnia si facias.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
 est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
 divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,  5
 ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
 aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
 quare cur te iam *a! amplius excrucies?  10
quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis
 et dis invitis desinis esse miser?
difficilest longum subito deponere amorem.
 difficilest, verum hoc qualubet efficias.
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:  15
 hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
 extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
 eripite hanc pestem perniciemque milii.  20