Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/144

Haec pagina emendata est
128
C. Valeri Catulli Liber

LXX

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
 quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
 in vento et rapida scribere oportet aqua.

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
 Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
 sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,  5
 multo mi tamen es vilior et levior.
qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
 cogit amare magis, sed bene velle minus.

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
 aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
 *prodest, immo etiam taedet obestque magis:
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,  5
 quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.