quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
nec prope cognatos compositum cineres,
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
detinet extremo terra aliena solo. 100
ad quam tum properans fertur [simul] undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,
ne Paris abducta gavisus libera moecha
otia pacato degeret in thalamo.
quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, 105
ereptumst vita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
siccare emulsa pingue palude solum, 110
quod quondam caesis montis fodisse medullis
audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio deterioris eri,
pluribus ut caeli tereretur ianua divis, 115
Hebe nec longa virginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
qui tamen indomitam ferre iugum docuit:
nam nec tam carum confecto aetate parenti
una caput seri nata nepotis alit, 120
qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
nomen testatas intulit in tabulas,
impia derisi gentilis gaudia tollens
suscitat a cano vulturium capiti:
nec tantum niveo gavisast ulla columbo 125
compar, quae multo dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro,
quam quae praecipue multivolast mulier.
Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/140
Haec pagina emendata est
124
C. Valeri Catulli Liber
