hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
lenius aspirans aura secunda venit
iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, 65
tale fuit nobis Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum,
isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.
quo mea se molli Candida diva pede 70
intulit et trito fulgentem in limine plantam
innixa arguta constituit solea;
coniugis ut quondam flagrans advenit amore
Protesilaeam Laudamia domum
inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75
hostia caelestis pacificasset eros.
nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
quod temere invitis suscipiatur eris
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
doctast amisso Laudamia viro, 80
coniugis ante coacta novi dimittere collum
quam veniens una atque altera rursus hiemps
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
posset ut abrupto vivere coniugio,
quod scibant Parcae non longo tempore abesse, 85
si miles muros isset ad Iliacos:
nam tum Helenae raptu primores Argivorum
coeperat ad sese Troia ciere viros.
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, 90
*quaene etiam* nostro letum miserabile fratri
attulit. ei misero frater adempte mihi,
[ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
tecum una totast nostra sepulta domus;
omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95
quae tuus in vita dulcis alebat amor].
Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/138
Haec pagina emendata est
122
C. Valeri Catulli Liber
