Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/132

Haec pagina emendata est
116
C. Valeri Catulli Liber

‘primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
 falsumst.  20

atqui non solum hoc se elicit cognitum habere  31
 Brixia †Chinea suppositum specula,†
flavus quam molli percurrit flumine Mella,
 Brixia Veronae mater amata meae;
sed de Postumio et Corneli narrat amore,  35
 cum quibus illa malum fecit adulterium.’
dixerit hic aliquis: ‘quid? tu istaec, ianua, nosti?
 cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
 tantum operire soles aut aperire domum?’  40
‘saepe illam audivi furtiva voce loquentem
 solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
 speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo  45
 nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homost, magnas cui lites intulit olim
 falsum mendaci ventre puerperium.’

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
 conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
 sublevem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno  5
 desertum in lecto caelibe perpetitur,