Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
ut cedant certis sidera temporibus,
ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans 5
dulcis amor gyro devocet aerio,
idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
e Beroniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam †multis illa dearum†
levia portendens bracchia pollicitast, 10
qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
vastatum finis iverat Assyrios.
estne novis nuptis odio Venus †atque parentum† 15
frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas intra limina fundunt?
non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
invisente novo praelia torva viro. 20
at tu non orbum luxti deserta cubile,
sed fratris cari flebile discidium,
cum penitus maestas exedit cura medullas!
ut tibi tum toto pectore sollicitae
sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe 25
cognoram a parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita’s facinus, quo regium adepta’s
coniugium, quo non fortius ausit alis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta’s!
Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! 30
Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/124
Haec pagina emendata est
108
C. Valeri Catulli Liber
