Pagina:The Army and Navy Hymnal.djvu/384

Fuit in emendando quaedam difficultas
 
26
O Salutaris
 
 

O salutaris Hostia,
Quae coeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

Unitrinoque Domino
Sit sempiterna gloria!
Qui vitam sine termino,
Nobis donet in patria.
Amen.


 
27
Tantum Ergo
 
 

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui
Et autiquum documentun
Novo cedat ritui
Praestet fides supplementum,
Sensum defectui

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedictio.
Procedenti ab utroque,
Compar sit laudatio.
Amen.