Babyloniensem militem. is nunc dicitur
uenturus peregre ; eo nunc commenta est dolum : 85
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras ;[1]
eum esse simulat militem puero patrem ;[2][3]
atque ut cum solo pergraecetur militi,[4]
†eum isti suppositum puerum opus† pessumae.[5] 88a
mihi uerba retur dare se ? án me censuit[6]
celare se potesse, grauida si foret ? 90
nam ego Lemno aduenio Athenas nudiustertius,[7]
legatus quo hinc cum publico imperio fui.[8]
sed haec quidem eiius Astaphium est ancillula ;[9]
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.[10]
As. Ad fores auscultate atque adseruate aedis,[11][12] 95
nequis aduentor grauior abaetat quam adueniat,[13]
neu, qui manus attulerit sterilis intro ad nos,[14]
grauidas foras exportet. noui ego hominum mores ;[15]
ita nunc adulescentes morati sunt : quinei aut
senei adueniunt ad scorta congerrones ;[16] 100
consulta sunt consilia : quando intro aduenerunt,[17]
- ↑ 86 Reperisse cod. (R pro P)
- ↑ 87 post 88 colloc. Dousa
- ↑ 87 cum esse simulant cod. : corr. Ital. puerum B
- ↑ 88 peregre getur cod. (G pro C)
- ↑ 88a Eo Ital. opinor Dombart, cui ‘opus est illam rem’ (Nonius 482) displicet
- ↑ 89 vel sese ame cod. (? pro āme, i.e. an me)
- ↑ 91 adueni Geppert, Mikkelsen (Nord. Tidskr. Fil. 1897, p. 97)
- ↑ 92 quo hinc Bothe : hinc quod cod. (cf. ad Trin. 628)
- ↑ 93 sed haec quibus (B pro D) melius (pro -m eiius) est a. est a. cod. : corr. Seyffert vel Astaphiumst
- ↑ 94 c. ea Ital. : c. ergo cod. : eam erga Seyffert
- ↑ 95-8 adfert Priscianus de metr. Terent. 18, Plautum eodem metro usum esse dicens quo usus sit Terentius in Andria (iii. 2.), scilicet ‘trochaico mixto vel confuso cum iambico’
- ↑ 95 adseruate codd. Prisciani : adseruas cod.
- ↑ 96 nequi Hermann abeat PCD, codd. Prisc. qua B
- ↑ 97 quis codd. Prisc. intero Schoell
- ↑ 98 exportet codd. Prisc. : exortet cod.
- ↑ 100 seni (-nei) Schneider : senec cod.
- ↑ 101 consilio codd. : corr. Camerarius