III. iii T. MACCI PLAVTI
[sed quom opsignatas attulerit epistulas] 788»
nonne arbitraris eum adulescentem anuli
paterni signum nosse ? Me. etiam tu taces ? 790
sescentae ad eam rem caussae possunt conligi : 65 illiim quem habuit perdidit, [alium post] fecit nouom.
iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
apud portitorem eas resignatas sibi
inspectasque esse. in huiusmodi negotio 795
diem sermone terere segnities merast : 70 quamuis sermones possunt longi texier.
abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
seruos, ancillas amoue. atque audin ? Ca. quid est ?
Me. uxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, 800
nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. 75 quid nunc stas ? quin tu hinc amoues et te moues ?
aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
continuo operito denuo ; sed clanculum,
sicut praecepi ; cunctos exturba aedibus, S05
Ca. ita faciam. Me. at enim nimi' longo sermone utimur, 80 diem conficimus quod iam properatost opus.
nihil est de signo quod uereare ; me uide :
lepida illast caussa, ut commemoraui, dicere
apud portitores esse inspectas. denique 810
diei tempus non uides ? quid ilkim putas, 85 natura illa atque ingenio ? iam dudum ebriust.
quiduis probarc poterit ; tum, quod maxumist,
adferre, non petere hic se dicet. Ca. iam sat est.
788* relraclalori aacridi/ Ritsclil, cui attulerlt vix Plaiifinttm vidctttr 789 eum] tum Botlie 790 vel nouisse 792 alium post
seclusi ijuttrii. Pliil. 26, 297") 794 portitores Valla 796 ser-
monem terrere cod. ' vcrsits fortasse dittograpliia sequciitis' Leo
798 abi ad thensaurum Camerariiis : tibi athenas aurum cod. 800
Moxorem B {pro ucx-) 802 hunc a. PCD 805 precepit cod.
807 quom iam /VrcMAT» : quidiam ? Laiigc 808 quod //fl/. : ofiO cod. 809 est illa (ille B'\ cod. : trai. Rcis, nam ill' vi.x ferendttni : fort. est ca.{cf.ad Rnd.zig) 813 probari ei /?;ViT/// mRy.mx\\\ms\. Merttla 814 hinc Fleckeiscn
�� �