Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/474

Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

i6o lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui ; 560

nam qui uiuamus nihil est, si illum amiserit.

Ph. redeo ad te, Lesbonice. Le. dic sodes mihi,

quid hic est locutus tecum ? Ph. quid censes ? homost :

uolt fieri liber, uerum quod det non habet. 165 Le. et ego esse locuples, uerum nequiquam uolo. 5^5

St. hcitumst, si uelles ; nunc, quom nihil est, non licet.

Le. quid tecum, Stasime ? St. de istoc quod dixti modo :

si ante uoluisses, esses ; nunc sero cupis.

Ph. de dote mecum conuenire nihil potest : 170 quid tibi lubet tute agito cum nato meo. 570

nunc tuam sororem filio posco meo.

quae res bene uortat ! quid nunc ? etiam consuHs ?

Le. quid istic ? quando ita uis : di bene uortant ! spon-

deo.

St. numquam edepol quoiquam (tam) exspectatus filius 175 natus quam illuc est ' spondeo ' natum mihi. 575

di fortunabunt uostra consiHa. Ph. ita uolo.

Le. sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad CaUiclem,

dic hoc negoti quo modo actumst. St. ibitur.

Le. et gratulator meae sorori. St. sciHcet. 180 Ph. i hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis 580

dies constituatur ; eadem haec confirmabimus. —

Le. tu 1 istuc cura quod iussi. ego iam ] hic ero.

dic CaUicH, me ut conueniat. St. quin tu i modo.

Le. de dote ut uideat quid opu' sit facto. St. i modo. 385 Le. nam certumst sine dote hau dare. St. quin tu i 585

modo.

560 1. h. agro ego hochunc s. d. A^fort. rcde 561 qui uamus yi

(iii. 3) 563 est 0«^ P {pro hic locutust vcl etiatn hicst locutus?)

census P 566 Licitusi u. Piui. 31 568-636 rf^fs/. 4 568 ante Gnietus : antea cod. 569 potest Aadalius : potes cod. 572

consuhs Camerariiis : consuis cod. 573 uortat B 574, 575 Phdtoni dantalti 574 q. tam //rt/. : nHquoiiquam? 576W/PH., Le. 582 fl retractatore ' addiftts ttt idtima scaciiac pars oiiiitti possei ' Leo : post 590 traiisp. Bothe 583 conucnat Botlic 584 q. possit ( Iproq. opos sit ; cf. Sfic/i. 573) 585 had (ttt in Pocn. 1355) dare (addere P^^) cod.

�� �