Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/346

Haec pagina nondum emendata est

PROL. T. MACCI PLAVTI

qui illam mercatust de lenone uirginem. ualete, ut hostes uostri diffidant sibi. —

��ACTVS I

I. i SCEPARNIO

Pro di inmortales, tempestatem quoiusmodi Neptunus nobis noete hac misit proxuma ! detexit uentus uillam — quid uerbis opust? 85

non uentus fuit, uerum Alcumena Euripidi, K, } 1' ita omnis de tecto deturbauit tegulas ; inlustriores fecit fenstrasque indidit.

ii Plesidippvs Sceparnio Daemones

Pl. Et uos a uostris abduxi negotiis

neque id processit qua uos duxi gratia 90

neque quiui ad portum lenonem prehendere.

sed mea desidia spem deserere nolui :

5 eo uos, amici, detinui diutius. -*>

nunc huc ad Veneris fanum uenio uisere, ubi rem diuinam se facturum dixerat. 95

Sc. si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum. Pl. prope me hic nescioquis loquitur. Da. heus,

Sceparnio !

10 Sc. qui nominat me ? Da. qui pro te argentum dedit.

Sc. quasi me tuom esse seruom dicas, Daemones. Da. kito usust multo, multam terram confode. 100

uillam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.

82 uestiri cod. {coir. B) 88 inlnslriorem Latiil>iiiiis, Fiihi {Clas^i. Rev. 8, 99) vel festrasque 96 aUudit, credo, ad maccare

'luiitin conciitnarc^ i7'.v quod me mactat ego maccem lutum 97

hic Mcnda : hinc cod.

�� �