Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/213

Haec pagina nondum emendata est

POENVLVS I. i

Mi. uin tu illi nequam dare nunc ? Ao. cupio. Mi.

em me dato. i6o Ao. abi dierectus. Mi. dic mihi uero serio :

uin dare malum illi ? Ao. cupio. Mi. em eundem

me dato :

utrumque faxo habebit, et nequam et malum.

Ag. iocare. Mi. uin tu illam hodie sine dispendio .^5

tuo tuam libertam facere ? Ao. cupio, Milphio. 165 Mi. ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei

trecenti nummi PhiUppi ? Ao. sescenti quoque.

Mi. .sati' sunt trecenti. Ao. quid eis facturu's ? Mi. tace.

totum lenonem tibi cum tota familia 4°

dabo hodie dono. Ao. qui id facturu's ? Mi. iam scies. 170 tuo' CoUybiscus nunc in urbest uilicus ;

cum hic non nouit leno. satin intellegis ?

Ao. intellego hercle, sed quo euadas nescio.

Mi. non scis ? Ao. non hercle. Mi. at ego iam faxo 45

scies.

ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat 175 dicatque se peregrinum esse ex alio oppido :

se amare uelle atque opsequi animo suo ;

locum sibi uelle liberuni praeberier

ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. 50

leno ad se accipiet auri cupidus ilico : 180 celabit hominem et aurum. Ao. consilium placet.

Mi. rogato seruos ueneritne ad eum tuos.

iir me censebit quaeri: continuo tibi

negabit. quid tu dubitas quin extempulo 55

dupli tibi, auri et hominis, fur leno siet ?

159 em me dato Ital. : cn mendato cod. (vii. 4) 163 dispendio

Gniteriis: damno (damno ct /^bc) dispendio cod. (iv. i ?j : dtiphciiii lcctiouein damno tuo | Tuam ct dispendio | Tuo tuam eriitint aln 166 philippii cod. ipro -pei V) 168 quom cod. {antiqiia fornid) 169

qui id Gnietiis : quid cod. 173 vi.v hercule 174 ei Ital. : etcod.

176 obsequi (hic) Mitelkr 184 duplici {corr. ^.v duph ?) cod.

13*

�� �