Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/212

Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

5 quibu' pro benefactis fateor deberi tibi

et libertatem et multas gratas gratias.

Mi. scitumst, per tempus si obuiamst, uerbum uetus. 135

nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,

gerrae germanae, ai 8e KokXvpai Xvpai. 10 nunc mihi blandidicus es : heri in tergo meo

tris facile corios contriuisti bubulos.

Ag. amans per amorem si quid feci[t], Milphio, 140

ignoscere id te mi aequom est. Mi. hau uidi magis.

et nunc ego amore pereo. sine te uerberem, 15 item ut tu mihi fecisti, ob nuUam noxiam :

postid locorum tu mihi amanti ignoscito.

Ag. si tibi lubido est aut uoluptati, sino : 145

suspende, uinci, uerbera ; auctor sum, sino.

Mi. si auctoritatem postea defugeris, 20 ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.

Ag. egone istuc ausim facere, praesertim tibi ?

quin si feriri uideo te, extemplo dolet. 150

Mi. mihi quidem hercle. Ag. immo mihi. Mi. istuc

mauelim.

sed quid nunc tibi uis ? Ag. qur ego apud te mentiar ? 25 amo inmodeste. Mi. meae istuc scapulae sentiunt.

Ag. at ego hanc uicinam dico Adelphasium meam,

lenonis huiius meretricem maiusculam. 155

Mi. iam pridem equidem istuc ex te audiui. Ag. dif-

feror

cupidine eiius. sed lenone istoc Lyco, 30 illius domino, non lutumst lutulentius.

134 grates cod., sed cf. C. G. L. v. 176, 20 'grata gratia . . . Plautus dixit' 137 ai] aai Leo 140 Ag. amans Weise : adamans

cod. ■ pro Ad{gorastoc\es) {ifnmtif. scaenae) amans) feci I/al. 142 et] em Ussiiig et ego nunc pereo amore Ritsclil 144 locorum

Pylades ' e.v aitf. codd." : locarum cod. 147 postea Ifal. : post

era cod. 152 ergo cod. [corr. PBC) 155 maiusculam Ifal. :

malusculum cod.

�� �