Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/20

Haec pagina nondum emendata est

ACTVS I I. i Pyrgopolynices Artotrogvs

Py. Curate ut splendor meo sit clupeo clarior

quam solis radii esse olim quom sudumst solent,

ut, ubi usus ueniat, contra conserta manu

praestringat oculorum aciem | in acie hostibus. 5 nam ego hanc machaeram mihi consolari uolo, e

ne lamentetur neue animum despondeat,

quia se iam pridem feriatam gestitem,

quae misera gestit fartem facere ex hostibus.

sed ubi Artotrogus hic est ? Ar. stat propter uirum 10 fortem atque fortunatum et forma regia ; lo

tum bellatorem — Mars haud ausit dicere

neque aequiperare suas uirtutes ad tuas.

Py. quemne ego seruaui in campis CurcuHonieis,

ubi Bumbomachides Clutomestoridysarchides 15 erat imperator summus, Neptuni nepos? 15

Ar. memini. nempe illum dicis cum armis aureis,

quoius tu legiones difflauisti spiritu,

quasi uentus folia aut peniculum tectorium.

Py. istuc quidem edepol nihil est. Ar. nihil hercle hoc

quidemst 20 praeut alia dicam — quae tu numquam feceris. 20

peiiuriorem hoc hominem si quis uiderit

I. i mcipit A ; usqite ad v. 17 patica servata 7 fieri attam P

8 quem P misere A gestitet P, A n. l. {cf. v. 7) fartem (-im) Sktitsch, etiam P^ ut vid. (fartum (-im ?) 7^(1), fratrem (im?) P^*^), A n. l. II tam Botl.c ars P {corr. B^) 12 nequi P

13 curcus lis donis P 14 Bumb. Pyladcs: bumbomarides P,

A n. l. Clutom. Ritschl : clutum ista ridis archidis P, A n. l. :

Clutomistharidysarchides Leo 16 armis Ital. : auris P, A n. i.

(v. 4) 17 egionis P 18 aut Merula : ut P, A n. 1. pani-

culum Tnrnebns, A n. l. (sed vidc Class. Rev. 6, 88) 19 hoc quidem

^ {<^- 31) 20 tu que P {i.e. tu quae, fort. recte; sed cf. ad v. 45)

�� �