iube abire rusum. quid illi reditio | etiam huc fuit ? 30
Phii.ol. quid ego agam ? pater iam hic me offendet mise-
rum adueniens ebrium, aedis plenas conuiuarum et muHerum. miserum est opus 380 igitur demum fodere puteum, libi sitis faucis tenet ;
sicut ego aduentu patris nunc quaero quid faciam miser. Tr. ecce(re) autem hic deposiuit caput et dormit. suscita. 35 Philol. etiam uigilas ? pater, inquam, aderit iam hic meus.
Ca. ain tu, pater? cedo soleas mi, ut arma capiam. iam pol ego occidam
patrem. 385 Philol. perdis rem. De. tace, amabo. Philol. abripite
hunc intro actutum inter manus. Ca. iam hercle ego uos pro matula habebo, nisi mihi matu-
lam datis. Philol. perii ! Tr. habe bonum animum : ego istum lepide 40
medicabo metum. Philol. nullus sum ! Tr. taceas : ego qui istaec sedem
meditabor tibi. satin habes si ego aduenientem ita patrem faciam tuom, 390 non modo ne intro eat, uerum etiam ut fugiat longe ab
aedibus ? uos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amoHmini. Philol. ubi ego ero ? Tr. ubi maxume esse uis : .cum hac, 45
cum istac eris. De. quid si igitur abeamus hinc nos ? Tr. non hoc longe,
Delphium. nam intus potate hau tantillo hac quidem caussa minus.
377 ⟨i⟩ iube Schoell (cf. Sjögren 'Part. Copul.' p. 85) huc etiam Camerarius
378 offendit cod. (pro -et?)
382 eccere Ritschl autem ⟨iterum⟩ Mueller suscitat cod. (corr. B2)
385 vel De. p. r. t. a. vel Tr. abr.
387 meditabo cod. (corr. D1)
388 nullum cod. (corr. B2)
389-90 tuum [non modo hinc abite intro atque nec inquid] Non modo etc. cod. (corr. B2) (iv. 3; iii. 11)
390 eat B2: at cod.
393 si Bothe: est cod. (cf. ad 402)
394 entus cod. (corr. B2 (vix forma antqua)