Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/99

Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA II. iv

440 nunc sat agit : adducit domiim etiam ultro et scribit nummos. Dromo mercedem rettulit? Li. dimidio minus opinor. 35

Le. quid relicuom? Li. aibat reddere quom extemplo

redditum esset ; nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum ecficeret. Le. scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne ? 445 Li. nonetiam. Le. hem non? si uelis, da, commoda homini

amico. Me. perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. Li. heus 40

iam satis tu. audin quae loquitur ? Le. audio et quiesco. Me. tandem,

opinor, conticuit. nunc adeam optumum est, priu' quam incipit

tinnire. quam mox mi operam das? Le. ehem, optume. quam

dudum tu aduenisti ? 450 non hercle te prouideram (quaeso, ne uitio uortas),

ita iracundia opstitit oculis. Me. non mirum factum est. 45 sed si domi est, Demaenetum uolebam. Le. negat esse intus. uerum istuc argentum tamen mihi si uis denumerare, repromittam istoc nomine solutam rem futuram. 455 Me. sic potius ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.

Li. erus istunc nouit atque erum hic. Me. ero huic prae- 50

sente reddam. Li. da modo meo periculo, rem saluam ego exhibebo ; nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, suscenseat, quoii omnium rerum ipsus semper credit. 460 Le. non magni pendo. ne duit, si non uolt. sic sine astet. Li. da, inquam. uah, formido miser ne hic me tibi arbi- 55

tretur

441,447 vel opino 442 quom Lambinus : qua.m cod. 445

dare Fleckeisen vix da commoda 456 ero Ital. : ego

te

cod. praesentem cod. (unde praesente te B 2 ; iv. 1) 459 qui

cod. (i. 1. 5) credit Camerarius : credidit cod. 461 uahc cod.

(cf. ahc 37)

�� �